monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 13
Tunc etiam a Domino illo per lapidem ipsum vehementissimo flatu ignis advenit, qui tanto ardore nuntios illos pertransivit ut omnes venae eorum calefierent, quod et omnis desidia timoris ab eis tanta velocitate excuteretur, ut ab arida pelle velocissime decidit, quod ei super effunditur. Et sic demum recordati sunt illi omnium quae audierant et didicerant a domino suo, et abierunt ad populum qui umbilicos non habebat, et cuius civitas destructa fuerat, et illi mandatum domini sui annuntiabant. Sed et quibusdam et ipsis umbilicos restituerunt, et civitatem eorum reaedificantes ipsis eam reddiderunt, quibusdam autem nec umbilicos nec eis civitatem reddiderunt, sed ipsos occidentes ut porcos eos diviserunt.